monumenta.ch > Hieronymus > 4
Hieronymus, in Daniele, III <<<     >>> V

Caput IV SHOW APPARATUS

1 Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea, et florens in palatio meo. Historia quidem manifesta est et non magna interpretatione indiget, quod ad offensam Dei Nabuchodonosor versus in amentiam, septem annis inter bruta animalia vixerit, et herbarum radicibus alitus sit, ac postea misericordia Dei restitutus in regnum, laudaverit et glorificaverit regem coeli, quia omnia opera eius vera; et viae eius iudicia, et gradientes in superbia potest humiliare.
2 Sed qui volunt per Nabuchodonosor contrariam intelligere fortitudinem, de qua Dominus loquitur in Evangelio: Videbam Satanam quasi fulgur cadentem de coelo. Et Ioannes in Apocalypsi, quod draco cadens in terram, tertiam partem stellarum secum traxerit. Et Isaias: Quomodo cecidit lucifer, qui mane oriebatur? asserunt nequaquam potuisse fieri, ut feno per septem annos vesceretur homo qui nutritus est in deliciis, et septem annis absque ulla laceratione corporis sui, inter bestias vixerit.
3 Et quomodo amenti homini per septem annos imperium reservatum sit, regnumque potentissimum absque rege tanto tempore fuerit: aut si alius illi successerit in regnum, cuius vecordiae aestimandus sit, ut cederet imperio, quod tanto tempore possidebat: praesertim cum historiae Chaldaeorum nihil tale contineant; nec potuisse fieri, ut qui de minoribus scripserant, maiora reticerent. Haec autem omnia quaerunt et replicant: ut cum historia non steterit, per Nabuchodonosor diabolus significetur.
4 Quod nos nequaquam recipimus, ne omnia quae legimus, umbrae videantur et fabulae. Quis enim amentes homines non cernat instar brutorum animantium in agris vivere locisque sylvestribus? Et ut cuncta praeteream, cum multo incredibiliora, et Graecae et Romanae historiae accidisse hominibus prodiderint; Scyllam quoque et Chimeram, Hydram, atque Centauros, aves et feras, flores et arbores, stellas et lapides factos ex hominibus narrent fabulae: quid mirum est si ad ostendendam potentiam Dei, et humiliandam regum superbiam, hoc Dei iudicio sit patratum? Quietus eram in domo mea, et florens in palatio meo, sive in throno, ut interpretatus est Theodotio.
5 Domum autem diaboli, qui sensum sequuntur contrarium, mundum istum intelligunt. De quo et in Evangelio ipse loquitur ad Salvatorem: Haec omnia mihi tradita sunt. Et Apostolus dicit: Mundus in maligno positus est.
6 Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant quale somnium viderit contraria fortitudo: nisi forte omne quod in hoc mundo habere videtur, umbra et somnium est.
7 Et visiones capitis mei conturbaverunt me. Nota quod et Nabuchodonosor visiones non oculorum et cordis, sed capitis noverit: quia propter gloriam servorum Dei futurorum illi mysteria revelantur.
8 Donec collega ingressus est in conspectu meo Daniel, cui nomen Balthasar secundum nomen Dei mei. Exceptis LXX translatoribus, qui haec omnia nescio qua ratione praeterierunt, tres reliqui, collegam interpretati sunt. Unde iudicio magistrorum Ecclesiae, editio eorum in hoc volumine repudiata est; et Theodotionis vulgo legitur, quae et Hebraeo, et caeteris translatoribus congruit.
9 Unde et Origenes in nono Stromatum volumine asserit se quae sequuntur ab hoc loco in propheta Daniele, non iuxta Septuaginta interpretes, qui multum ab Hebraica veritate discordant, sed iuxta Theodotionis editionem disserere.
10 Qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso: et somnium coram ipso locutus sum, etc. Pro eo quod hic dicitur, deorum sanctorum, lingua Chaldaica, qua scriptus est Daniel, legimus ELAIN CADISIN, quod Deos sanctos, et non Deum sanctum significat, ut Theodotio interpretatus est. Nec mirum si erret Nabuchodonosor; et quidquid super se cernit, non Deum, sed deos arbitretur. Denique et in consequentibus: Balthasar, inquit, princeps hariolorum, quem ego scio quod spiritum deorum sanctorum habeas in te. Balthasar princeps hariolorum sive incantatorum, ut alii interpretati sunt.
11 Non mirum si princeps hariolorum omnium constitutus sit, qui ad praeceptum regis sapientiam didicerat Chaldaeorum; et decuplum omnium sapientior fuerat inventus. Quaeramus ab his qui in hac visione non recipiunt historiam, quis iste sit Nabuchodonosor qui somnium viderit; et quis Daniel qui somnium eius edisserat, et ventura praedicat; et quomodo hic ipse Daniel, qui utique iuxta eos, sancta intelligenda est fortitudo, a Nabuchodonosor princeps hariolorum eius constituitur et collega appellatur?
12 Videbam, et ecce arbor in medio terrae, et altitudo eius nimia, etc. Non solum de Nabuchodonosor rege Chaldaeorum, sed de omnibus impiis propheta loquitur: Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani : qui non virtutum magnitudine, sed sua elevantur superbia: et ideo exciduntur, et corruunt.
13 Unde bonum est illud sectari quod Dominus docet in Evangelio: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Quod autem ait iuxta Theodotionem, τὸ κῦτος, id est, altitudo eius, sive κυρεία, ut postea ipse interpretatus est, id est, dominatio, pro quo nos vertimus, aspectus eius, iidem contemptores historiae calumniantur, quod nequaquam dominatio Nabuchodonosor regis orbem terrarum possederit. Neque enim Graecis et Barbaris, cunctisque Septentrionis et Occidentis nationibus imperavit, sed tantum Orientis provincias tenuit, id est Asiam; non Europam et Libyam.
14 Ex quo intelligi volunt cuncta ad diabolum referenda esse: cum haec omnia nos hyperbolice dicta debeamus accipere, ob superbiam regis impii, qui tantum gloriatur in Isaia, ut coelum se tenere iactet, et orbem terrarum quasi nidum et ova volucrum.
15 Et ecce vigil et sanctus de coelo descendit, clamavitque fortiter, et sic ait: Succidite arborem, et praecidite ramos eius, etc. Pro vigili Theodotio ipsum Chaldaicum verbum posuit HIR, quod per tres litteras AIN, IOD et RES scribitur: significat autem angelos quod semper vigilent; et ad Dei imperium sint parati.
16 Unde et nos crebris pernoctationibus imitamur angelorum officia. Et de Domino dicitur: Non dormitabit, neque dormiet qui custodit Israel. Denique in consequentibus legimus, In sententia vigilum, hoc est, angelorum, decretum: et sermo sanctorum et petitio. Consuetudo autem Graeci Latinique sermonis ἶριν vocat, quae per multicolorem arcum ad terras descendere dicitur.
17 Tunc Daniel cuius nomen Balthasar, coepit intra semetipsum tacitus cogitare quasi hora una: et cogitationes eius conturbabant eum. Respondensque rex ait: Balthasar, somnium, et interpretatio eius, non conturbet te. Respondit Balthasar et dixit. Tacitus intellexit Daniel somnium esse contra regem: et timorem cordis vultus pallore signabat: dolebatque pro eo qui ei plurimum honoris detulerat. Et ne videretur insultare atque laetari contra hostem regem: denique detestatus id quod intelligebat, loquitur ad eum.
18 Domine mi, somnium hoc his qui te oderunt, et interpretatio eius hostibus tuis sit. Videns ergo Nabuchodonosor eum metuere: ne sinistrum quid atque contrarium contra regem dicere videretur: cohortatur eum ut simpliciter et vere loquatur quod intelligit; nec quicquam metuat.
19 Arborem quam vidisti sublimem atque robustam, cuius altitudo pertingit ad coelum, etc. Absque regis iniuria explicat veritatem: ut non eum superbiae, sed potentiae videatur arguere.
20 Et vinciatur ferro, et aere in herbis foris, et rore coeli conspergatur: et cum feris sit pabulum eius, donec septem tempora commutentur super eum. Et supra similiter scriptum est. Quaerunt ergo a nobis qui historiae contradicunt: quomodo in vinculo ferreo et aereo fuerit Nabuchodonosor: aut quis eum vinxerit et compedibus alligaverit: cum perspicuum sit omnes furiosos, ne se praecipitent et alios ferro invadant, catenis ligari.
21 Haec est interpretatio sententiae Altissimi, quae pervenit super Dominum meum regem: Eiicient te ab hominibus, et cum bestiis ferisque erit habitatio tua, etc. Austeritatem sententiae, verborum temperat blandimentis: ut cum dura praecesserint, milioribus repromissis relevet animum territi. Denique infert.
22 Regnum tuum tibi manebit, postquam cognoveris potestatem esse coelestem. Unde hi qui historiae contradicunt, et volunt diabolo reddi pristinam dignitatem, in hoc loco velificant: quod post tormenta, post efferationem, post herbarum et feni cibos, et septem annorum circulos, confiteatur Dominum, et sit qui prius fuerat.
23 Qui respondere debent quomodo congruat, ut angeli qui numquam corruerant, eum rursus principem habeant qui per poenitentiam sit reversus.
24 Quamobrem, rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum, forsitan ignoscat Deus delictis tuis. Si praedixit sententiam Dei, quae non potest immutari, quomodo hortatur ad eleemosynas et misericordias pauperum, ut Dei sententia commutetur? Quod facile solvitur Ezechiae regis exemplo, quem Isaias dixerat esse moriturum; et Ninivitarum, quibus dictum est: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur (Ionae III). Et tamen ad preces Ezechiae, et Ninive, Dei sententia commutata est: non vanitate iudicii, sed eorum conversione, qui meruere indulgentiam.
25 Alioquin et in Ieremia loquitur Deus se mala minari super gentem; et si bona fecerit, minas clementia commutare. Rursum bona agenti se asserit polliceri; et si mala fecerit, dicit se suam mutare sententiam: non in homines, sed in opera quae mutata sunt. Neque enim Deus hominibus, sed vitiis irascitur: quae cum in homine non fuerint, nequaquam punit quod mutatum est.
26 Dicamus et aliter: Fecit quidem Nabuchodonosor iuxta Danielis consilium misericordias in pauperes; et idcirco usque ad mensem duodecimum in eum est dilata sententia: sed quia postea ambulans in aula Babylonis, gloriatur et dicit: Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domum regni; in robore fortitudinis meae in gloria nominis mei? bonum misericordiae perdidit malo superbiae.
27 Forsitan ignoscet Deus delictis tuis, Cum beatus Daniel praescius futurorum de sententia Dei dubitet, rem temerariam faciunt, qui audacter peccatoribus indulgentiam pollicentur. Et tamen sciendum quod si Nabuchodonosor bona opera facienti venia repromittitur; multo magis aliis promittitur qui leviora peccata commiserunt.
28 Legimus et in Ieremia praeceptum populo Iudaeorum; ut orent pro Babyloniis; quia in pace eorum, sit pax captivorum.
29 Cum adhuc sermo esset in ore regis, vox de coelo irruit: Tibi dicitur, Nabuchodonosor rex, regnum tuum transiet a te; et ab hominibus eiicient te. Arrogans gloriatio statim punitur a Domino. Et ideo non differtur sententia, ne videatur misericordia in pauperes minime profuisse. Sed statim ut locutus est per superbiam, perdidit regnum quod ob eleemosynas fuerat reservatum.
30 Donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum. Magna miseriae consolatio, quando in tormentis positus, scit prospera secutura: quamquam Nabuchodonosor tanti furoris sit et amentiae, ut malorum tempore, bonorum quae ei Deus promiserat, non fuerit recordatus.
31 Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi. Nisi oculos levasset ad coelum, sensum pristinum non recepisset. Quando autem dicit sensum sibi redditum, ostendit non formam se amisisse, sed mentem.
32 Et regnum eius in generatione et generatione. Si hoc quod in Scripturis dicitur, in generatione et generatione, simpliciter accipimus pro eo quod est, in omnia futura tempora, nulla quaestio est. Sin autem (ut saepe diximus) generatio et generatio, duas generationes significat, Legis et Evangelii, quaerendum est quomodo Nabuchodonosor Dei sacramenta cognoverit. Nisi forte hoc dicamus, quod postquam oculos ad coelum levavit, et recepit pristinum statum, et exaltavit et benedixit Deum viventem in sempiternum, etiam hoc non ignoraverit.
33 Iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae, etc. Et hoc loquitur quasi homo saeculi. Non enim quod vult, hoc facit: sed quod bonum est, hoc vult Deus. Nabuchodonosor autem sic locutus est, ut dum potentiam Dei praedicat, iustitiam eius videatur arguere, quod immerito poenas sustinuerit.
34 Et optimates mei, et magistratus mei requisierunt me, et in regnum meum restitutus sum: et magnificentia amplior addita est mihi. Ergo iuxta eos qui historiae contradicunt, omnes angelicae fortitudines requisiturae sunt diabolum; et in tantam crescet potentiam, ut qui quondam adversus Deum superbierat, maior futurus sit, quam fuit ante peccatum.
35 Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem coeli: quia omnia opera eius vera, et viae eius iudicia, et gradientes in superbia potest humiliare. Intellexit Nabuchodonosor, quare septennii poenas sustinuerit; et idcirco se humiliatum, quia contra Deum superbierit.



Hieronymus, in Daniele, III <<<     >>> V
monumenta.ch > Hieronymus > 4